Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 2.13.4.3

DE EDENDO

inscriptio Ulpianus libro quarto ad edictum

D.2.13.4pr. Prætor ait: ‘Argentariæ mensæ exercitores rationem, quæ ad se pertinet, edent adiecto die et consule’.

D.2.13.4.1 Huius edicti ratio æquissima est: nam cum singulorum rationes argentarii conficiant, æquum fuit id quod mei causa confecit meum quodammodo instrumentum mihi edi.

D.2.13.4.2 Sed et filius familias continetur his verbis, ut vel ipse cogatur edere: an et pater, quæritur․ Labeo scribit patrem non cogendum, nisi sciente eo argentaria exercetur: sed recte Sabinus respondit tunc id admittendum, cum patri quæstum refert.

D.2.13.4.3 Sed si servus argentariam faciat (potest enim), si quidem voluntate domini fecerit, compellendum dominum edere ac perinde in eum dandum est iudicium, ac si ipse fecisset․ sed si inscio domino fecit, satis esse dominum iurare eas se rationes non habere: si servus peculiarem faciat argentariam, dominus de peculio vel de in rem verso tenetur: sed si dominus habet rationes nec edit, in solidum tenetur.

D.2.13.4.4 Etiam is qui desiit argentariam facere, ad editionem compellitur.

D.2.13.4.5 Sed ibi quis compellitur edere, ubi argentariam exercuit, et hoc est constitutum․ quod si instrumentum argentariæ in alia provincia habeat, in alia administraverit, ibi puto cogendum edere, ubi argentariam exercuit: hoc enim primum deliquit, quod alio instrumentum transtulit․ quod si in alio loco argentariam exercet, alibi autem ad editionem compelletur, minime hoc facere cogitur: nisi descriptum velis ubi de ea re agitur eum tibi dare, tuis videlicet sumptibus:

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑