Digesta Iustiniani 2.13.1
inscriptio Ulpianus libro quarto ad edictum
D.2.13.1pr. Qua quisque actione agere volet, eam edere debet: nam æquissimum videtur eum qui acturus est edere actionem, ut proinde sciat reus, utrum cedere an contendere ultra debeat, et, si contendendum putat, veniat instructus ad agendum cognita actione qua conveniatur.
D.2.13.1.1 Edere est etiam copiam describendi facere: vel in libello complecti et dare: vel dictare․ eum quoque edere Labeo ait, qui producat adversarium suum ad album et demonstret quod dictaturus est vel id dicendo, quo uti velit.
D.2.13.1.2 Editiones sine die et consule fieri debent, ne quid excogitetur edito die et consule et prælato die fiat․ diem autem et consulem excepit prætor quo instrumentum conscriptum est, non in quem solutio concepta est: nam dies solutionis sicuti summa pars est stipulationis․ rationes tamen cum die et consule edi debent, quoniam accepta et data non alias possunt apparere, nisi dies et consul fuerit editus.
D.2.13.1.3 Edenda sunt omnia, quæ quis apud iudicem editurus est: non tamen ut et instrumenta, quibus quis usurus non est, compellatur edere.
D.2.13.1.4 Edere non videtur qui stipulationem totam non edidit.
D.2.13.1.5 Eis, qui ob ætatem vel rusticitatem vel ob sexum lapsi non ediderunt vel alia ex iusta causa, subvenietur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
