Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 2.12.1

DE FERIIS ET DILATIONIBUS ET DIVERSIS TEMPORIBUS

inscriptio Ulpianus libro quarto de omnibus tribunalibus

D.2.12.1pr. Ne quis messium vindemiarumque tempore adversarium cogat ad iudicium venire, oratione divi Marci exprimitur, quia occupati circa rem rusticam in forum conpellendi non sunt.

D.2.12.1.1 Sed si prætor aut per ignorantiam vel socordiam evocare eos perseveraverit hique sponte venerint: si quidem sententiam dixerit præsentibus illis et sponte litigantibus, sententia valebit, tametsi non recte fecerit qui eos evocaverit: sin vero, cum abesse perseveraverint, sententiam protulerit etiam absentibus illis, consequens erit dicere sententiam nullius esse momenti (neque enim prætoris factum iuri derogare oportet): et citra appellationem igitur sententia infirmabitur.

D.2.12.1.2 Sed excipiuntur certæ causæ, ex quibus cogi poterimus et per id temporis, cum messes vindemiæque sunt, ad prætorem venire: scilicet si res tempore peritura sit, hoc est si dilatio actionem sit peremptura․ sane quotiens res urguet, cogendi quidem sumus ad prætorem venire, verum ad hoc tantum cogi æquum est ut lis contestetur, et ita ipsis verbis orationis exprimitur: denique alterutro recusante post litem contestatam litigare dilationem oratio concessit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑