Digesta Iustiniani 2.11.7
inscriptio Paulus libro sexagensimo nono ad edictum
D.2.11.7 Si quis servum in iudicio sisti promiserit vel alium qui in aliena potestate est, isdem exceptionibus utitur, quibus si pro libero vel patre familias fideiussit, præterquam si rei publicæ causa abesse diceretur servus: nam servus rei publicæ causa abesse non potest. præter hanc autem exceptionem ceteræ, quia communes sunt, tam in libero homine quam in servo locum habent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
