Digesta Iustiniani 2.11.4.pr
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo quarto ad edictum
D.2.11.4pr. Sed et si quis rei capitalis ante condemnatus iudicio sistere se non potuit, merito huic ignoscitur: rei capitalis condemnatum accipere debemus, qui morte exiliove coercitus est․ dixerit aliquis, quo ergo hæc exceptio damnato? sed respondebitur fideiussoribus eius esse necessariam: aut si forte in exilium salva civitate abiit, ubi defensori eius exceptio ista proderit.
D.2.11.4.1 Illud sciendum est eum, qui idcirco non stetit, quia capitis reus factus est, in ea causa esse, ut exceptione uti non possit: damnato enim datur․ plane si vinculis vel custodia militari impeditus ideo non stetit, in ea erit causa, ut exceptione utatur.
D.2.11.4.2 Præterea si funere quis domestico impeditus non venit, debet ei exceptio dari.
D.2.11.4.3 Item si quis in servitute hostium fuerit ac per hoc in iudicium non stetit, debet exceptione adiuvari.
D.2.11.4.4 Quæsitum est, an possit conveniri, ne ulla exceptio in promissione deserta iudicio sistendi causa facta obiciatur: et ait Atilicinus conventionem istam non valere․ sed ego puto conventionem istam ita valere, si specialiter causæ exceptionum expressæ sint, quibus a promissore sponte renuntiatum est.
D.2.11.4.5 Item quæritur, si quis, cum iudicio sistendi causa satisdare non deberet, satisdato promiserit, an fideiussoribus eius exceptio detur․ puto interesse, utrum per errorem satisdato promissum est an ex conventione: si per errorem, dandam fideiussoribus exceptionem: si ex conventione, minime dandam․ nam et Iulianus scribit, si iudicio sistendi causa pluris quam statutum est per ignorantiam promissum fuerit, exceptionem dari debere: si autem ex conventione tantæ summæ promissio facta sit, exceptionem pacti conventi replicatione infirmandam Iulianus ait.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
