Digesta Iustiniani 2.11.14
inscriptio Neratius libro secundo membranarum
D.2.11.14 Si procurator ita stipulatus est, ut sistat dumtaxat eum quem stipularetur, non etiam poenam si status non esset stipularetur: propemodum nullius momenti est ea stipulatio, quia procuratoris, quod ad ipsius utilitatem pertinet, nihil interest sisti․ sed cum alienum negotium in stipulando egerit, potest defendi non procuratoris, sed eius cuius negotium gesserit utilitatem in ea re spectandam esse: ut quantum domini litis interfuit sisti, tantum ex ea stipulatione non stato reo procuratori debeatur․ eadem et fortius adhuc dici possunt, si procurator ita stipulatus esset ‘quanti ea res erit’: ut hanc conceptionem verborum non ad ipsius, sed ad domini utilitatem relatam interpretemur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
