Digesta Iustiniani 2.11.12
inscriptio Paulus libro undecimo ad Sabinum
D.2.11.12pr. Qui autem novo privilegio utitur, non videtur in eadem causa sisti.
D.2.11.12.1 Illud tenendum est, quod æstimationem eius quod intersit agentis ad illud tempus referendum est, quo sisti debuit, non ad id, quo agitur, quamvis desierit eius interesse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
