Digesta Iustiniani 2.10.1.2
inscriptio Ulpianus libro septimo ad edictum
D.2.10.1pr. Æquissimum putavit prætor dolum eius coercere, qui impedit aliquem iudicio sisti.
D.2.10.1.1 Fecisse autem dolo malo non tantum is putatur, qui suis manibus vel per suos retinuit, verum qui alios quoque rogavit ut eum detinerent vel abducerent, ne iudicio sistat, sive scientes sive ignorantes quid esset quod comminisceretur.
D.2.10.1.2 Dolum autem malum sic accipimus, ut si quis venienti ad iudicium aliquid pronuntiaverit triste, propter quod is necesse habuerit ad iudicium non venire, teneatur ex hoc edicto: quamvis quidam putent sibi eum imputare, qui credulus fuit.
D.2.10.1.3 Si reus dolo actoris non steterit, non habebit reus adversus eum actionem ex hoc edicto, cum contentus esse possit exceptione, si ex stipulatu conveniatur de poena, quod ad iudicium non venerit․ aliter atque si ab alio sit impeditus: nam actionem propositam adversus eum exercebit.
D.2.10.1.4 Si plures dolo fecerint, omnes tenentur: sed si unus præstiterit poenam, ceteri liberantur, cum nihil intersit.
D.2.10.1.5 Servi nomine ex hac causa noxali iudicio agendum omnes consentiunt.
D.2.10.1.6 Et heredi datur, sed non ultra annum․ adversus heredem autem hactenus puto dandam actionem, ut ex dolo defuncti heres non lucretur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
