Digesta Iustiniani 2.1.7.pr
inscriptio Ulpianus libro tertio ad edictum
D.2.1.7pr. Si quis id, quod iurisdictionis perpetuæ causa, non quod prout res incidit, in albo vel in charta vel in alia materia propositum erit, dolo malo corruperit: datur in eum quingentorum aureorum iudicium, quod populare est.
D.2.1.7.1 Servi quoque et filii familias verbis edicti continentur: sed et utrumque sexum prætor complexus est.
D.2.1.7.2 Quod si dum proponitur vel ante propositionem quis corruperit, edicti quidem verba cessabunt, Pomponius autem ait sententiam edicti porrigendam esse ad hæc.
D.2.1.7.3 In servos autem, si non defenduntur a dominis, et eos qui inopia laborant corpus torquendum est.
D.2.1.7.4 Doli mali autem ideo in verbis edicti fit mentio, quod, si per imperitiam vel rusticitatem vel ab ipso prætore iussus vel casu aliquis fecerit, non tenetur.
D.2.1.7.5 Hoc vero edicto tenetur et qui tollit, quamvis non corruperit: item et qui suis manibus facit et qui alii mandat․ sed si alius sine dolo malo fecit, alius dolo malo mandavit, qui mandavit tenebitur: si uterque dolo malo fecerit, ambo tenebuntur: nam et si plures fecerint vel corruperint vel mandaverint, omnes tenebuntur:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
