Digesta Iustiniani 2.1.15
inscriptio Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus
D.2.1.15 Si per errorem alius pro alio prætor fuerit aditus, nihil valebit quod actum est․ nec enim ferendus est qui dicat consensisse eos in præsidem, cum, ut Iulianus scribit, non consentiant qui errent: quid enim tam contrarium consensui est quam error, qui imperitiam detegit?
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
