Digesta Iustiniani 2.1.11.2
inscriptio Gaius libro primo ad edictum provinciale
D.2.1.11pr. Si idem cum eodem pluribus actionibus agat, quarum singularum quantitas intra iurisdictionem iudicantis sit, coacervatio vero omnium excedat modum iurisdictionis eius: apud eum agi posse Sabino Cassio Proculo placuit: quæ sententia rescripto imperatoris Antonini confirmata est.
D.2.1.11.1 Sed et si mutuæ sunt actiones et alter minorem quantitatem, alter maiorem petat, apud eundem iudicem agendum est ei qui quantitatem minorem petit, ne in potestate calumniosa adversarii mei sit, an apud eum litigare possim.
D.2.1.11.2 Si una actio communis sit plurium personarum, veluti familiæ erciscundæ, communi dividundo, finium regundorum, utrum singulæ partes spectandæ sunt circa iurisdictionem eius qui cognoscit, quod Ofilio et Proculo placet, quia unusquisque de parte sua litigat: an potius tota res, quia et tota res in iudicium venit et vel uni adiudicari potest, quod Cassio et Pegaso placet: et sane eorum sententia probabilis est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
