Digesta Iustiniani 19.5.5.1
inscriptio Paulus libro quinto quæstionum
D.19.5.5pr. Naturalis meus filius servit tibi et tuus filius mihi: convenit inter nos, ut et tu meum manumitteres et ego tuum: ego manumisi, tu non manumisisti: qua actione mihi teneris, quæsitum est․ in hac quæstione totius ob rem dati tractatus inspici potest․ qui in his competit speciebus: aut enim do tibi ut des, aut do ut facias, aut facio ut des, aut facio ut facias: in quibus quæritur, quæ obligatio nascatur.
D.19.5.5.1 Et si quidem pecuniam dem, ut rem accipiam, emptio et venditio est: sin autem rem do, ut rem accipiam, quia non placet permutationem rerum emptionem esse, dubium non est nasci civilem obligationem, in qua actione id veniet, non ut reddas quod acceperis, sed ut damneris mihi, quanti interest mea illud de quo convenit accipere: vel si meum recipere velim, repetatur quod datum est, quasi ob rem datum re non secuta․ sed si scyphos tibi dedi, ut Stichum mihi dares, periculo meo Stichus erit ac tu dumtaxat culpam præstare debes. explicitus est articulus ille do ut des.
D.19.5.5.2 At cum do ut facias, si tale sit factum, quod locari solet, puta ut tabulam pingas, pecunia data locatio erit, sicut superiore casu emptio: si rem do, non erit locatio, sed nascetur vel civilis actio in hoc quod mea interest vel ad repetendum condictio․ quod si tale est factum, quod locari non possit, puta ut servum manumittas, sive certum tempus adiectum est, intra quod manumittatur idque, cum potuisset manumitti, vivo servo transierit, sive finitum non fuit et tantum temporis consumptum sit, ut potuerit debueritque manumitti, condici ei potest vel præscriptis verbis agi: quod his quæ diximus convenit․ sed si dedi tibi servum, ut servum tuum manumitteres, et manumisisti et is quem dedi evictus est, si sciens dedi, de dolo in me dandam actionem Iulianus scribit, si ignorans, in factum civilem.
D.19.5.5.3 Quod si faciam ut des et posteaquam feci, cessas dare, nulla erit civilis actio, et ideo de dolo dabitur.
D.19.5.5.4 Sed si facio ut facias, hæc species tractatus plures recipit․ nam si pacti sumus, ut tu a meo debitore Carthagine exigas, ego a tuo Romæ, vel ut tu in meo, ego in tuo solo ædificem, et ego ædificavi et tu cessas, in priorem speciem mandatum quodammodo intervenisse videtur, sine quo exigi pecunia alieno nomine non potest: quamvis enim et impendia sequantur, tamen mutuum officium præstamus et potest mandatum ex pacto etiam naturam suam excedere (possum enim tibi mandare, ut et custodiam mihi præstes et non plus impendas in exigendo quam decem): et si eandem quantitatem impenderemus, nulla dubitatio est․ sin autem alter fecit, ut et hic mandatum intervenisse videatur, quasi refundamus invicem impensas: neque enim de re tua tibi mando․ sed tutius erit et in insulis fabricandis et in debitoribus exigendis præscriptis verbis dari actionem, quæ actio similis erit mandati actioni, quemadmodum in superioribus casibus locationi et emptioni.
D.19.5.5.5 Si ergo hæc sunt, ubi de faciendo ab utroque convenit, et in proposita quæstione idem dici potest et necessario sequitur, ut eius fiat condemnatio, quanti interest mea servum habere quem manumisi․ an deducendum erit, quod libertum habeo? sed hoc non potest æstimari.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
