Digesta Iustiniani 19.5.25
inscriptio Marcianus libro tertio regularum
D.19.5.25 Si operas fabriles quis servi vice mutua dedisset, ut totidem reciperet, posse eum præscriptis verbis agere, sicuti si pænulas dedisset, ut tunicas acciperet: nec esse hoc contrarium, quod, si per errorem operæ indebitæ datæ sunt, ipsæ repeti non possunt. nam aliud dando, ut aliud reddatur, obligari iure gentium possumus: quod autem indebitum datur, aut ipsum repeti debet aut tantundem ex eodem genere, quorum neutro modo operæ repeti possunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
