Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 19.5.24

DE PRÆSCRIPTIS VERBIS ET IN FACTUM ACTIONIBUS

inscriptio Africanus libro octavo quæstionum

D.19.5.24 Titius Sempronio triginta dedit pactique sunt, ut ex reditu eius pecuniæ tributum, quod Titius pendere deberet, Sempronius præstaret computatis usuris semissibus, quantoque minus tributorum nomine præstitum foret, quam earum usurarum quantitas esset, ut id Titio restitueret, quod amplius præstitum esset, id ex sorte decederet, aut, si et sortem et usuras summa tributorum excessisset, id quod amplius esset Titius Sempronio præstaret: neque de ea re ulla stipulatio interposita est․ Titius consulebat, id quod amplius ex usuris Sempronius redegisset, quam tributorum nomine præstitisset, qua actione ab eo consequi possit․ respondit pecuniæ quidem creditæ usuras nisi in stipulationem deductas non deberi: verum in proposito videndum, ne non tam fænerata pecunia intellegi debeat, quam quasi mandatum inter eos contractum, nisi quod ultra semissem consecuturus esset: sed ne ipsius quidem sortis petitionem pecuniæ creditæ fuisse, quando, si Sempronius eam pecuniam sine dolo malo vel amisisset vel vacuam habuisset․ dicendum nihil eum eo nomine præstare debuisse․ quare tutius esse præscriptis verbis in factum actionem dari, præsertim cum illud quoque convenisset, ut quod amplius præstitum esset, quam ex usuris redigeretur, sorti decederet: quod ipsum ius et causam pecuniæ creditæ excedat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑