Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 19.5.17.4

DE PRÆSCRIPTIS VERBIS ET IN FACTUM ACTIONIBUS

inscriptio Ulpianus libro vicesimo octavo ad edictum

D.19.5.17pr. Si gratuitam tibi habitationem dedero, an commodati agere possim? et Vivianus ait posse: sed est tutius præscriptis verbis agere.

D.19.5.17.1 Si margarita tibi æstimata dedero, ut aut eadem mihi adferres aut pretium eorum, deinde hæc perierint ante venditionem, cuius periculum sit? et ait Labeo, quod et Pomponius scripsit, si quidem ego te venditor rogavi, meum esse periculum: si tu me, tuum: si neuter nostrum, sed dumtaxat consensimus, teneri te hactenus, ut dolum et culpam mihi præstes․ actio autem ex hac causa utique erit præscriptis verbis.

D.19.5.17.2 Papinianus libro octavo quæstionum scripsit: si rem tibi inspiciendam dedi et dicas te perdidisse, ita demum mihi præscriptis verbis actio competit, si ignorem ubi sit: nam si mihi liqueat apud te esse, furti agere possum vel condicere vel ad exhibendum agere․ secundum hæc, si cui inspiciendum dedi sive ipsius causa sive utriusque, et dolum et culpam mihi præstandam esse dico propter utilitatem, periculum non: si vero mei dumtaxat causa datum est, dolum solum, quia prope depositum hoc accedit.

D.19.5.17.3 Si, cum unum bovem haberem et vicinus unum, placuerit inter nos, ut per denos dies ego ei et ille mihi bovem commodaremus, ut opus faceret, et apud alterum bos periit, commodati non competit actio, quia non fuit gratuitum commodatum, verum præscriptis verbis agendum est.

D.19.5.17.4 Si, cum mihi vestimenta venderes, rogavero, ut ea apud me relinquas, ut peritioribus ostenderem, mox hæc perierint vi ignis aut alia maiore, periculum me minime præstaturum: ex quo apparet utique custodiam ad me pertinere.

D.19.5.17.5 Si quis sponsionis causa anulos acceperit nec reddit victori, præscriptis verbis actio in eum competit: nec enim recipienda est Sabini opinio, qui condici et furti agi ex hac causa putat: quemadmodum enim rei nomine, cuius neque possessionem neque dominium victor habuit, aget furti? plane si inhonesta causa sponsionis fuit, si anuli dumtaxat repetitio erit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑