Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 19.5.15

DE PRÆSCRIPTIS VERBIS ET IN FACTUM ACTIONIBUS

inscriptio Ulpianus libro quadragesimo secundo ad Sabinum

D.19.5.15 Solent, qui noverunt servos fugitivos alicubi celari, indicare eos dominis ubi celentur: quæ res non facit eos fures․ solent etiam mercedem huius rei accipere et sic indicare, nec videtur illicitum esse hoc quod datur․ quare qui accepit, quia ob causam accepit nec improbam causam, non timet condictionem․ quod si solutum quidem nihil est, sed pactio intercessit ob indicium, hoc est ut, si indicasset adprehensusque esset fugitivus, certum aliquid daretur, videamus, an possit agere․ et quidem conventio ista non est nuda, ut quis dicat ex pacto actionem non oriri, sed habet in se negotium aliquod: ergo civilis actio oriri potest, id est præscriptis verbis․ nisi si quis et in hac specie de dolo actionem competere dicat, ubi dolus aliquis arguatur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑