Digesta Iustiniani 19.5.13
inscriptio Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum
D.19.5.13pr. Si tibi rem vendendam certo pretio dedissem, ut, quo pluris vendidisses, tibi haberes, placet neque mandati neque pro socio esse actionem, sed in factum quasi alio negotio gesto, quia et mandata gratuita esse debent, et societas non videtur contracta in eo, qui te non admisit socium distractionis, sed sibi certum pretium excepit.
D.19.5.13.1 Iulianus libro undecimo digestorum scribit, si tibi areæ meæ dominium dedero, ut insula ædificata partem mihi reddas, neque emptionem esse, quia pretii loco partem rei meæ recipio, neque mandatum, quia non est gratuitum, neque societatem, quia nemo societatem contrahendo rei suæ dominus esse desinit․ sed si puerum docendum vel pecus pascendum tibi dedero vel puerum nutriendum ita, ut, si post certos annos venisset, pretium inter nos communicaretur, abhorrere hæc ab area eo, quod hic dominus esse non desinit qui prius fuit: competit igitur pro socio actio․ sed si forte puerum dominii tui fecero, idem se quod in area dicturum, quia dominium desinit ad primum dominum pertinere․ quid ergo est? in factum putat actionem Iulianus dandam, id est præscriptis verbis․ ergo si quis areæ dominium non transtulerit, sed passus sit te sic ædificare, ut communicaretur vel ipsa vel pretium, erit societas․ idemque et si partis areæ dominium transtulerit, partis non, et eadem lege ædificare passus sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
