Digesta Iustiniani 19.3.1
inscriptio Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum
D.19.3.1pr. Actio de æstimato proponitur tollendæ dubitationis gratia: fuit enim magis dubitatum, cum res æstimata vendenda datur, utrum ex vendito sit actio propter æstimationem, an ex locato, quasi rem vendendam locasse videor, an ex conducto, quasi operas conduxissem, an mandati․ melius itaque visum est hanc actionem proponi: quotiens enim de nomine contractus alicuius ambigeretur, conveniret tamen aliquam actionem dari, dandam æstimatoriam præscriptis verbis actionem: est enim negotium civile gestum et quidem bona fide․ quare omnia et hic locum habent, quæ in bonæ fidei iudiciis diximus.
D.19.3.1.1 Æstimatio autem periculum facit eius qui suscepit: aut igitur ipsam rem debebit incorruptam reddere aut æstimationem de qua convenit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
