Digesta Iustiniani 19.2.9
inscriptio Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum
D.19.2.9pr. Si quis domum bona fide emptam vel fundum locaverit mihi isque sit evictus sine dolo malo culpaque eius, Pomponius ait nihilo minus eum teneri ex conducto ei qui conduxit, ut ei præstetur frui quod conduxit licere․ plane si dominus non patitur et locator paratus sit aliam habitationem non minus commodam præstare, æquissimum esse ait absolvi locatorem.
D.19.2.9.1 Hic subiungi potest, quod Marcellus libro sexto digestorum scripsit: si fructuarius locaverit fundum in quinquennium et decesserit, heredem eius non teneri, ut frui præstet, non magis quam insula exusta teneretur locator conductori․ sed an ex locato teneatur conductor, ut pro rata temporis quo fruitus est pensionem præstet, Marcellus quærit, quemadmodum præstaret, si fructuarii servi operas conduxisset vel habitationem? et magis admittit teneri eum: et est æquissimum․ idem quærit, si sumptus fecit in fundum quasi quinquennio fruiturus, an recipiat? et ait non recepturum, quia hoc evenire posse prospicere debuit․ quid tamen si non quasi fructuarius ei locavit, sed si quasi fundi dominus? videlicet tenebitur: decepit enim conductorem: et ita imperator Antoninus cum divo Severo rescripsit․ in exustis quoque ædibus eius temporis, quo ædificium stetit, mercedem præstandam rescripserunt.
D.19.2.9.2 Iulianus libro quinto decimo digestorum dicit, si quis fundum locaverit, ut etiam si quid vi maiori accidisset, hoc ei præstaretur, pacto standum esse.
D.19.2.9.3 Si colonis prædiorum lege locationis, ut innocentem ignem habeant, denuntiatum sit, si quidem fortuitus casus incendii causam intulerit, non præstabit periculum locator: si vero culpa locatoris, quam præstare necesse est, damnum fecerit, tenebitur.
D.19.2.9.4 Imperator Antoninus cum patre, cum grex esset abactus quem quis conduxerat, ita rescripsit: ‘Si capras latrones citra tuam fraudem abegisse probari potest, iudicio locati casum præstare non cogeris atque temporis quod insecutum est mercedes ut indebitas reciperabis.’
D.19.2.9.5 Celsus etiam imperitiam culpæ adnumerandam libro octavo digestorum scripsit: si quis vitulos pascendos vel sarciendum quid poliendumve conduxit, culpam eum præstare debere et quod imperitia peccavit, culpam esse: quippe ut artifex, inquit, conduxit.
D.19.2.9.6 Si alienam domum mihi locaveris eaque mihi legata vel donata sit, non teneri me tibi ex locato ob pensionem: sed de tempore præterito videamus, si quid ante legati diem pensionis debetur: et puto solvendum:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
