Digesta Iustiniani 19.2.60.4
inscriptio Labeo posteriorum libro quinto a Iavoleno epitomatorum
D.19.2.60pr. Cum in plures annos domus locata est, præstare locator debet, ut non solum habitare conductor ex calendis illis cuiusque anni, sed etiam locare habitatori si velit suo tempore possit․ itaque si ea domus ex kalendis Ianuariis fulta in kalendis Iuniis permansisset, ita ut nec habitare quisquam nec ostendere alicui posset, nihil locatori conductorem præstaturum, adeo ut nec cogi quidem posset ex kalendis Iuliis refecta domu habitare, nisi si paratus fuisset locator commodam domum ei ad habitandum dare.
D.19.2.60.1 Heredem coloni, quamvis colonus non est, nihilo minus domino possidere existimo.
D.19.2.60.2 Vestimenta tua fullo perdidit et habes unde petas nec repetere vis: agis nihilo minus ex locato cum fullone, sed iudicem æstimaturum, an possis adversus furem magis agere et ab eo tuas res consequi fullonis videlicet sumptibus: sed si hoc tibi impossibile esse perspexerit, tunc fullonem quidem tibi condemnabit, tuas autem actiones te ei præstare compellet.
D.19.2.60.3 Lege dicta domus facienda locata erat ita, ut probatio aut improbatio locatoris aut heredis eius esset: redemptor ex voluntate locatoris quædam in opere permutaverat․ respondi opus quidem ex lege dicta non videri factum, sed quoniam ex voluntate locatoris permutatum esset, redemptorem absolvi debere.
D.19.2.60.4 Mandavi tibi, ut excuteres, quanti villam ædificare velles: renuntiasti mihi ducentorum impensam excutere: certa mercede opus tibi locavi, postea comperi non posse minoris trecentorum eam villam constare: data autem tibi erant centum, ex quibus cum partem impendisses, vetui te opus facere․ dixi, si opus facere perseveraveris, ex locato tecum agere, ut pecuniæ mihi reliquum restituas.
D.19.2.60.5 Messem inspiciente colono, cum alienam esse non ignorares, sustulisti․ condicere tibi frumentum dominum posse Labeo ait, et ut id faciat, colonum ex conducto cum domino acturum.
D.19.2.60.6 Locator horrei propositum habuit se aurum argentum margaritam non recipere suo periculo: deinde cum sciret has res inferri, passus est․ proinde eum futurum tibi obligatum dixi, ac si propositum fuit, remissum videtur.
D.19.2.60.7 Servum meum mulionem conduxisti: neglegentia eius mulus tuus perit. si ipse se locasset, ex peculio dumtaxat et in rem versum damnum tibi præstaturum dico: sin autem ipse eum locassem, non ultra me tibi præstaturum, quam dolum malum et culpam meam abesse: quod si sine definitione personæ mulionem a me conduxisti et ego eum tibi dedissem, cuius neglegentia iumentum perierit, illam quoque culpam me tibi præstaturum aio, quod eum elegissem, qui eiusmodi damno te adficeret.
D.19.2.60.8 Vehiculum conduxisti, ut onus tuum portaret et secum iter faceret: id cum pontem transiret, redemptor eius pontis portorium ab eo exigebat: quærebatur, an etiam pro ipsa sola reda portorium daturus fuerit․ puto, si mulio non ignoravit ea se transiturum, cum vehiculum locaret, mulionem præstare debere.
D.19.2.60.9 Rerum custodiam, quam horrearius conductoribus præstare deberet, locatorem totorum horreorum horreario præstare non debere puto, nisi si in locando aliter convenerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
