Digesta Iustiniani 19.2.58
inscriptio Labeo libro quarto posteriorum a Iavoleno epitomatorum
D.19.2.58pr. Insulam uno pretio totam locasti et eam vendidisti ita, ut emptori mercedes inquilinorum accederent․ quamvis eam conductor maiore pretio locaret, tamen id emptori accedit, quod tibi conductor debeat.
D.19.2.58.1 In operis locatione non erat dictum, ante quam diem effici deberet: deinde, si ita factum non esset, quanti locatoris interfuisset, tantam pecuniam conductor promiserat․ eatenus eam obligationem contrahi puto, quatenus vir bonus de spatio temporis æstimasset, quia id actum apparet esse, ut eo spatio absolveretur, sine quo fieri non possit.
D.19.2.58.2 Quidam in municipio balineum præstandum annuis viginti nummis conduxerat et ad refectionem fornacis fistularum similiumque rerum centum nummi ut præstarentur ei, convenerat: conductor centum nummos petebat․ ita ei deberi dico, si in earum rerum refectionem eam pecuniam impendi satisdaret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
