Digesta Iustiniani 19.2.56
inscriptio Paulus libro singulari de officio præfecti vigilum
D.19.2.56 Cum domini horreorum insularumque desiderant diu non apparentibus nec eius temporis pensiones exsolventibus conductoribus aperire et ea quæ ibi sunt describere, a publicis personis quorum interest audiendi sunt․ tempus autem in huiusmodi re biennii debet observari.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
