Digesta Iustiniani 19.2.54.pr
inscriptio Paulus libro quinto responsorum
D.19.2.54pr. Quæro, an fideiussor conductionis etiam in usuras non illatarum pensionem nomine teneatur nec prosint ei constitutiones quibus cavetur eos, qui pro aliis pecuniam exsolvunt, sortis solummodo damnum agnoscere oportere․ Paulus respondit, si in omnem causam conductionis etiam fideiussor se obligavit, eum quoque exemplo coloni tardius illatarum per moram coloni pensionum præstare debere usuras: usuræ enim in bonæ fidei iudiciis etsi non tam ex obligatione proficiscantur, quam ex officio iudicis applicentur, tamen, cum fideiussor in omnem causam se applicuit, æquum videtur ipsum quoque agnoscere onus usurarum, ac si ita fideiussisset: ‘in quantum illum condemnari ex bona fide oportebit, tantum fide tua esse iubes?’ vel ita: ‘indemnem me præstabis?’
D.19.2.54.1 Inter locatorem fundi et conductorem convenit, ne intra tempora locationis Seius conductor de fundo invitus repelleretur et, si pulsatus esset, poenam decem præstet Titius locator Seio conductori: vel Seius conductor Titio, si intra tempora locationis discedere vellet, æque decem Titio locatori præstare vellet: quod invicem de se stipulati sunt․ quæro, cum Seius conductor biennii continui pensionem non solveret, an sine metu poenæ expelli possit. Paulus respondit, quamvis nihil expressum sit in stipulatione poenali de solutione pensionum, tamen verisimile esse ita convenisse de non expellendo colono intra tempora præfinita, si pensionibus paruerit et ut oportet coleret: et ideo, si poenam petere coeperit is qui pensionibus satis non fecit, profuturam locatori doli exceptionem.
D.19.2.54.2 Paulus respondit servum, qui æstimatus colonæ adscriptus est, ad periculum colonæ pertinebit et ideo æstimationem huius defuncti ab herede colonæ præstari oportere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
