Digesta Iustiniani 19.2.33.5
inscriptio Africanus libro octavo quæstionum
D.19.2.33 Si fundus quem mihi locaveris publicatus sit, teneri te actione ex conducto, ut mihi frui liceat, quamvis per te non stet, quo minus id præstes: quemadmodum, inquit, si insulam ædificandam locasses et solum corruisset, nihilo minus teneberis․ nam et si vendideris mihi fundum isque priusquam vacuus traderetur publicatus fuerit, tenearis ex empto: quod hactenus verum erit, ut pretium restituas, non ut etiam id præstes, si quid pluris mea intersit eum vacuum mihi tradi․ similiter igitur et circa conductionem servandum puto, ut mercedem quam præstiterim restituas, eius scilicet temporis, quo fruitus non fuerim, nec ultra actione ex conducto præstare cogeris. nam et si colonus tuus fundo frui a te aut ab eo prohibetur, quem tu prohibere ne id faciat possis, tantum ei præstabis, quanti eius interfuerit frui, in quo etiam lucrum eius continebitur: sin vero ab eo interpellabitur, quem tu prohibere propter vim maiorem aut potentiam eius non poteris, nihil amplius ei quam mercedem remittere aut reddere debebis,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
