Digesta Iustiniani 19.2.32
inscriptio Iulianus libro quarto ex Minicio
D.19.2.32 Qui fundum colendum in plures annos locaverat, decessit et eum fundum legavit․ Cassius negavit posse cogi colonum, ut eum fundum coleret, quia nihil heredis interesset․ quod si colonus vellet colere et ab eo, cui legatus esset fundus, prohiberetur, cum herede actionem colonum habere: et hoc detrimentum ad heredem pertinere: sicuti si quis rem, quam vendidisset nec dum tradidisset, alii legasset, heres eius emptori et legatario esset obligatus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
