Digesta Iustiniani 19.2.31
inscriptio Alfenus libro quinto digestorum a Paulo epitomatorum
D.19.2.31 In navem Saufeii cum complures frumentum confuderant, Saufeius uni ex his frumentum reddiderat de communi et navis perierat: quæsitum est, an ceteri pro sua parte frumenti cum nauta agere possunt oneris aversi actione․ respondit rerum locatarum duo genera esse, ut aut idem redderetur (sicuti cum vestimenta fulloni curanda locarentur) aut eiusdem generis redderetur (veluti cum argentum pusulatum fabro daretur, ut vasa fierent, aut aurum, ut anuli): ex superiore causa rem domini manere, ex posteriore in creditum iri․ idem iuris esse in deposito: nam si quis pecuniam numeratam ita deposuisset, ut neque clusam neque obsignatam traderet, sed adnumeraret, nihil aliud eum debere apud quem deposita esset, nisi tantundem pecuniæ solveret. secundum quæ videri triticum factum Saufeii et recte datum․ quod si separatim tabulis aut heronibus aut in alia cupa clusum uniuscuiusque triticum fuisset, ita ut internosci posset quid cuiusque esset, non potuisse nos permutationem facere, sed tum posse eum cuius fuisset triticum quod nauta solvisset vindicare․ et ideo se improbare actiones oneris aversi: quia sive eius generis essent merces, quæ nautæ traderentur, ut continuo eius fierent et mercator in creditum iret, non videretur onus esse aversum, quippe quod nautæ fuisset: sive eadem res, quæ tradita esset, reddi deberet, furti esse actionem locatori et ideo supervacuum esse iudicium oneris aversi․ sed si ita datum esset, ut in simili re solvi possit, conductorem culpam dumtaxat debere (nam in re, quæ utriusque causa contraheretur, culpam deberi) neque omnimodo culpam esse, quod uni reddidisset ex frumento, quoniam alicui primum reddere eum necesse fuisset, tametsi meliorem eius condicionem faceret quam ceterorum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
