Digesta Iustiniani 19.2.30.1
inscriptio Alfenus libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum
D.19.2.30pr. Qui insulam triginta conduxerat, singula cænacula ita conduxit, ut quadraginta ex omnibus colligerentur: dominus insulæ, quia ædificia vitium facere diceret, demolierat eam: quæsitum est, quanti lis æstimari deberet, si is qui totam conduxerat ex conducto ageret․ respondit, si vitiatum ædificium necessario demolitus esset, pro portione, quanti dominus prædiorum locasset, quod eius temporis habitatores habitare non potuissent, rationem duci et tanti litem æstimari: sin autem non fuisset necesse demoliri, sed quia melius ædificare vellet, id fecisset, quanti conductoris interesset, habitatores ne migrarent, tanti condemnari oportere.
D.19.2.30.1 Ædilis in municipio balneas conduxerat, ut eo anno municipes gratis lavarentur: post tres menses incendio facto respondit posse agi cum balneatore ex conducto, ut pro portione temporis, quo lavationem non præstitisset, pecuniæ contributio fieret.
D.19.2.30.2 Qui mulas ad certum pondus oneris locaret, cum maiore onere conductor eas rupisset, consulebat de actione․ respondit vel lege Aquilia vel ex locato recte eum agere, sed lege Aquilia tantum cum eo agi posse, qui tum mulas agitasset, ex locato etiam si alius eas rupisset, cum conductore recte agi.
D.19.2.30.3 Qui ædem faciendam locaverat, in lege dixerat: ‘quoad in opus lapidis opus erit, pro lapide et manupretio dominus redemptori in pedes singulos septem dabit’: quæsitum est, utrum factum opus an etiam inperfectum metiri oporteret․ respondit etiam imperfectum.
D.19.2.30.4 Colonus villam hac lege acceperat, ut in incorruptam redderet præter vim et vetustatem: coloni servus villam incendit non fortuito casu. non videri eam vim exceptam respondit nec id pactum esse, ut, si aliquis domesticus eam incendisset, ne præstaret, sed extrariam vim utrosque excipere voluisse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
