Digesta Iustiniani 19.2.28
inscriptio Labeo libro quarto posteriorum epitomatorum a Iavoleno
D.19.2.28pr. Quod si domi habitatione conductor æque usus fuisset,
D.19.2.28.1 præstaturum etiam eius domus mercedem, quæ vitium fecisset, deberi putat.
D.19.2.28.2 Idem iuris esse, si potestatem conducendi habebat, uti pretium conductionis præstaret․ sed si locator conductori potestatem conducendæ domus non fecisset et is in qua habitaret conduxisset, tantum ei præstandum putat, quantum sine dolo malo præstitisset. ceterum si gratuitam habitationem habuisset, pro portione temporis ex locatione domus deducendum esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
