Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 19.2.19.ult

LOCATI CONDUCTI

inscriptio Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum

D.19.2.19pr. Sed addes hoc Iuliani sententiæ, ut, si collusi ego cum tutore, ex conducto tenear in id quod pupilli interfuit.

D.19.2.19.1 Si quis dolia vitiosa ignarus locaverit, deinde vinum effluxerit, tenebitur in id quod interest nec ignorantia eius erit excusata: et ita Cassius scripsit․ aliter atque si saltum pascuum locasti, in quo herba mala nascebatur: hic enim si pecora vel demortua sunt vel etiam deteriora facta, quod interest præstabitur, si scisti, si ignorasti, pensionem non petes, et ita Servio Labeoni Sabino placuit.

D.19.2.19.2 Illud nobis videndum est, si quis fundum locaverit, quæ soleat instrumenti nomine conductori præstare, quæque si non præstet, ex locato tenetur․ et est epistula Neratii ad Aristonem dolia utique colono esse præstanda et prælum et trapetum instructa funibus, si minus, dominum instruere ea debere: sed et prælum vitiatum dominum reficere debere․ quod si culpa coloni quid eorum corruptum sit, ex locato eum teneri․ fiscos autem, quibus ad premendam oleam utimur, colonum sibi parare debere Neratius scripsit: quod si regulis olea prematur, et prælum et suculam et regulas et tympanum et cocleas quibus relevatur prælum dominum parare oportere․ item ænum, in quo olea calda aqua lavatur, ut cetera vasa olearia dominum præstare oportere, sicuti dolia vinaria, quæ ad præsentem usum colonum picare oportebit․ hæc omnia sic sunt accipienda, nisi si quid aliud specialiter actum sit.

D.19.2.19.3 Si dominus exceperit in locatione, ut frumenti certum modum certo pretio acciperet, et dominus nolit frumentum accipere neque pecuniam ex mercede deducere, potest quidem totam summam ex locato petere, sed utique consequens est existimare officio iudicis hoc convenire, haberi rationem, quanto conductoris intererat in frumento potius quam in pecunia solvere pensionis exceptam portionem․ simili modo et si ex conducto agatur, idem erit dicendum.

D.19.2.19.4 Si inquilinus ostium vel quædam alia ædificio adiecerit, quæ actio locum habeat? et est verius Labeo scripsit competere ex conducto actionem, ut ei tollere liceat, sic tamen, ut damni infecti caveat, ne in aliquo dum aufert deteriorem causam ædium faciat, sed ut pristinam faciem ædibus reddat.

D.19.2.19.5 Si inquilinus arcam æratam in ædes contulerit et ædium aditum coangustaverit dominus, verius est ex conducto eum teneri et ad exhibendum actione, sive scit sive ignoraverit: officio enim iudicis continetur, ut cogat eum aditum et facultatem inquilino præstare ad arcam tollendam sumptibus scilicet locatoris.

D.19.2.19.6 Si quis, cum in annum habitationem conduxisset, pensionem totius anni dederit, deinde insula post sex menses ruerit vel incendio consumpta sit, pensionem residui temporis rectissime Mela scripsit ex conducto actione repetiturum, non quasi indebitum condicturum: non enim per errorem dedit plus, sed ut sibi in causam conductionis proficeret. aliter atque si quis, cum decem conduxisset, quindecim solverit: hic enim si per errorem solvit, dum putat se quindecim conduxisse, actionem ex conducto non habebit, sed solam condictionem․ nam inter eum, qui per errorem solvit, et eum, qui pensionem integram prorogavit, multum interest.

D.19.2.19.7 Si quis mulierem vehendam navi conduxisset, deinde in nave infans natus fuisset, probandum est pro infante nihil deberi, cum neque vectura eius magna sit neque his omnibus utatur, quæ ad navigantium usum parantur.

D.19.2.19.8 Ex conducto actionem etiam ad heredem transire palam est.

D.19.2.19.9 Cum quidam exceptor operas suas locasset, deinde is qui eas conduxerat decessisset, imperator Antoninus cum divo Severo rescripsit ad libellum exceptoris in hæc verba: ‘Cum per te non stetisse proponas, quo minus locatas operas Antonio Aquilæ solveres, si eodem anno mercedes ab alio non accepisti, fidem contractus impleri æquum est.’

D.19.2.19.10 Papinianus quoque libro quarto responsorum scripsit diem functo legato Cæsaris salarium comitibus residui temporis præstandum, modo si non postea comites cum aliis eodem tempore fuerunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑