Digesta Iustiniani 19.2.11
inscriptio Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum
D.19.2.11pr. Videamus, an et servorum culpam et quoscumque induxerit præstare conductor debeat? et quatenus præstat, utrum ut servos noxæ dedat an vero suo nomine teneatur? et adversus eos quos induxerit utrum præstabit tantum actiones, an quasi ob propriam culpam tenebitur? mihi ita placet, ut culpam etiam eorum quos induxit præstet suo nomine, etsi nihil convenit, si tamen culpam in inducendis admittit, quod tales habuerit vel suos vel hospites: et ita Pomponius libro sexagesimo tertio ad edictum probat.
D.19.2.11.1 Si hoc in locatione convenit ‘ignem ne habeto’ et habuit, tenebitur etiam si fortuitus casus admisit incendium, quia non debuit ignem habere․ aliud est enim ignem innocentem habere: permittit enim habere, sed innoxium, ignem.
D.19.2.11.2 Item prospicere debet conductor, ne aliquo vel ius rei vel corpus deterius faciat vel fieri patiatur.
D.19.2.11.3 Qui vinum de Campania transportandum conduxisset, deinde mota a quodam controversia signatum suo et alterius sigillo in apothecam deposuisset, ex locato tenetur, ut locatori possessionem vini sine controversia reddat, nisi culpa conductor careret.
D.19.2.11.4 Inter conductorem et locatorem convenerat, ne in villa urbana fænum componeretur: composuit: deinde servus igne illato succendit․ ait Labeo teneri conductorem ex locato, quia ipse causam præbuit inferendo contra conductionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
