Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 19.1.6.4

DE ACTIONIBUS EMPTI VENDITI

inscriptio Pomponius libro nono ad Sabinum

D.19.1.6pr. Tenetur ex empto venditor, etiamsi ignoraverit minorem fundi modum esse.

D.19.1.6.1 Si vendidi tibi insulam certa pecunia et ut aliam insulam meam reficeres, agam ex vendito, ut reficias: si autem hoc solum, ut reficeres eam convenisset, non intelllegitur emptio et venditio facta, ut et Neratius scripsit.

D.19.1.6.2 Sed si aream tibi vendidi certo pretio et tradidi, ita ut insula ædificata partem dimidiam mihi retradas, verum est et ut ædifices agere me posse ex vendito et ut ædificatam mihi retradas: quamdiu enim aliquid ex re vendita apud te superesset, ex vendito me habere actionem constat.

D.19.1.6.3 Si locum sepulchri emeris et propius eum locum, antequam mortuus ibi inferatur, ædificatum a venditore fuerit, poteris ad eum reverti.

D.19.1.6.4 Si vas aliquod mihi vendideris et dixeris certam mensuram capere vel certum pondus habere, ex empto tecum agam, si minus præstes․ sed si vas mihi vendidieris ita, ut adfirmares integrum, si id integrum non sit, etiam id, quod eo nomine perdiderim, præstabis mihi: si vero non id actum sit, ut integrum præstes, dolum malum dumtaxat præstare te debere․ Labeo contra putat et illud solum observandum, ut, nisi in contrarium id actum sit, omnimodo integrum præstari debeat: et est verum․ quod et in locatis doliis præstandum Sabinum respondisse Minicius refert.

D.19.1.6.5 Si tibi iter vendidero, ita demum auctorem me laudare poteris, si tuus fuerit fundus, cui adquirere servitutem volueris: iniquum est enim me teneri, si propter hoc adquirere servitutem non potueris, quia dominus vicini fundi non fueris.

D.19.1.6.6 Sed si fundum tibi vendidero et ei fundo iter accessurum dixero, omnimodo tenebor itineris nomine, quia utriusque rei quasi unus venditor obligatus sum.

D.19.1.6.7 Si filius familias rem vendiderit mihi et tradiderit, sic ut pater familias tenebitur.

D.19.1.6.8 Si dolo malo aliquid fecit venditor in re vendita, ex empto eo nomine actio emptori competit: nam et dolum malum eo iudicio æstimari oportet, ut id, quod præstaturum se esse pollicitus sit venditor emptori, præstari oporteat.

D.19.1.6.9 Si venditor sciens obligatum aut alienum vendidisset et adiectum sit ‘neve eo nomine quid præstaret’, æstimari oportet dolum malum eius, quem semper abesse oportet in iudicio empti, quod bonæ fidei sit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑