Digesta Iustiniani 19.1.53
inscriptio Labeo libro primo pithanon
D.19.1.53pr. Si mercedem insulæ accessuram esse emptori dictum est, quanti insula locata est, tantum emptori præstetur․ Paulus : immo si insulam totam uno nomine locaveris et amplioris conductor locaverit et in vendenda insula mercedem emptori cessuram esse dixeris, id accedet, quod tibi totius insulæ conductor debebit.
D.19.1.53.1 Si eum fundum vendidisti, in quo sepulcrum habuisti, nec nominatim tibi sepulcrum excepisti, parum habes eo nomine cautum․ Paulus : minime, si modo in sepulcrum iter publicum transit.
D.19.1.53.2 Si habitatoribus habitatio lege venditionis recepta est, omnibus in ea habitantibus præter dominum recte recepta habitatio est․ Paulus : immo si cui in ea insula, quam vendideris, gratis habitationem dederis et sic receperis: ‘habitatoribus aut quam quisque diem conductum habet’, parum caveris (nominatim enim de his recipi oportuit) itaque eos habitatores emptor insulæ habitatione impune prohibebit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
