Digesta Iustiniani 19.1.48
inscriptio Scævola libro secundo responsorum
D.19.1.48 Titius heres Sempronii fundum Septicio vendidit ita: ‘fundus Sempronianus, quidquid Sempronii iuris fuit, erit tibi emptus tot nummis’ vacuamque possessionem tradidit neque fines eius demonstravit: quæritur, an empti iudicio cogendus sit ostendere ex instrumentis hereditariis, quid iuris defunctus habuerit et fines ostendere․ respondi id ex ea scriptura præstandum, quod sensisse intelleguntur: quod si non appareat, debere venditorem et instrumenta fundi et fines ostendere: hoc etenim contractui bonæ fidei consonat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
