Digesta Iustiniani 19.1.47
inscriptio Paulus libro sexto responsorum
D.19.1.47 Lucius Titius accepta pecunia ad materias vendendas sub poena certa, ita ut, si non integras repræstaverit intra statuta tempora, poena conveniatur, partim datis materiis decessit: cum igitur testator in poenam commiserit neque heres eius reliquam materiam exhibuerit, an et in poenam et in usuras conveniri possit, præsertim cum emptor mutuatus pecuniam usuras gravissimas expendit? Paulus respondit ex contractu, de quo quæritur, etiam heredem venditoris in poenam conveniri posse․ in actione quoque ex empto officio iudicis post moram intercedentem usurarum pretii rationem haberi oportere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
