Digesta Iustiniani 19.1.39
inscriptio Modestinus libro quinto responsorum
D.19.1.39 Quæro, si quis ita fundum vendiderit, ut id venum datum esse videatur, quod intra terminos ipse possedit, sciens tamen aliquam partem certam se non possidere non certioraverit emptorem, an ex empto iudicio teneatur, cum hæc generalis adiectio ad ea, quæ specialiter novit qui vendidit nec excepit, pertinere non debeat, ne alioquin emptor capiatur, qui fortasse, si hoc cognovisset, vel empturus non esset vel minoris empturus esset, si certioratus de loco certo fuisset: cum hoc et apud veteres sit relatum in eius persona, qui sic exceperat: ‘servitutes si quæ debentur, debebuntur’: etenim iuris auctores responderunt, si certus venditor quibusdam personis certas servitutes debere non admonuisset emptorem, ex empto eum teneri debere, quando hæc generalis exceptio non ad ea pertinere debeat, quæ venditor novit quæque specialiter excipere et potuit et debuit, sed ad ea, quæ ignoravit et de quibus emptorem certiorare nequivit․ Herennius Modestinus respondit, si quid circumveniendi emptoris causa venditor in specie de qua quæritur fecit, ex empto actione conveniri posse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
