Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 19.1.38

DE ACTIONIBUS EMPTI VENDITI

inscriptio Celsus libro octavo digestorum

D.19.1.38pr. Si venditor hominis dixit peculium eum habere decem nec quemquam adempturum, et si plus habet, totum præstet, nisi hoc actum est, ut dumtaxat decem præstaret, si minus est, præstet esse decem et talem servum esse, ut tantum peculii habeat.

D.19.1.38.1 Si per emptorem steterit, quo minus ei mancipium traderetur, pro cibariis per arbitrium indemnitatem posse servari Sextus Ælius, Drusus dixerunt, quorum et mihi iustissima videtur esse sententia.

D.19.1.38.2 Firmus a Proculo quæsiit, si de plumbeo castello fistulæ sub terram missæ aquam ducerent in ænum lateribus circumstructum, an hæ ædium essent an ut ruta cæsa vincta fixaque quæ ædium non essent․ ille rescripsit referre, quid acti esset․ quid ergo si nihil de ea re neque emptor neque venditor cogitaverunt, ut plerumque in eiusmodi rebus evenisse solet, nonne propius est, ut inserta et inclusa ædificio partem eius esse existimemus?

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑