Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 19.1.3.2

DE ACTIONIBUS EMPTI VENDITI

inscriptio Pomponius libro nono ad Sabinum

D.19.1.3pr. Ratio possessionis, quæ a venditore fieri debeat, talis est, ut, si quis eam possessionem iure avocaverit, tradita possessio non intellegatur.

D.19.1.3.1 Si emptor vacuam possessionem tradi stipulatus sit et ex stipulatu agat, fructus non venient in eam actionem, quia et qui fundum dari stipularetur, vacuam quoque possessionem tradi oportere stipulari intellegitur nec tamen fructuum præstatio ea stipulatione continetur, neque rursus plus debet esse in stipulatione․ sed ex empto superesse ad fructuum præstationem.

D.19.1.3.2 Si iter actum viam aquæ ductum per tuum fundum emero, vacuæ possessionis traditio nulla est: itaque cavere debes per te non fieri, quo minus utar.

D.19.1.3.3 Si per venditorem vini mora fuerit, quo minus traderet, condemnari eum oportet, utro tempore pluris vinum fuit, vel quo venit vel quo lis in condemnationem deducitur, item quo loco pluris fuit, vel quo venit vel ubi agatur.

D.19.1.3.4 Quod si per emptorem mora fuisset, æstimari oportet pretium quod sit cum agatur, et quo loco minoris sit․ mora autem videtur esse, si nulla difficultas venditorem impediat, quo minus traderet, præsertim si omni tempore paratus fuit tradere․ item non oportet eius loci pretia spectari, in quo agatur, sed eius, ubi vina tradi oportet: nam quod a Brundisio vinum venit, etsi venditio alibi facta sit, Brundisi tradi oportet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑