Digesta Iustiniani 19.1.17
inscriptio Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum
D.19.1.17pr. Fundi nihil est, nisi quod terra se tenet: ædium autem multa esse, quæ ædibus adfixa non sunt, ignorari non oportet, ut puta seras claves claustra: multa etiam defossa esse neque tamen fundi aut villæ haberi, ut puta vasa vinaria torcularia, quoniam hæc instrumenti magis sunt, etiamsi ædificio cohærent.
D.19.1.17.1 Sed et vinum et fructus perceptos villæ non esse constat.
D.19.1.17.2 Fundo vendito vel legato sterculinum et stramenta emptoris et legatarii sunt, ligna autem venditoris vel heredis, quia non sunt fundi, tametsi ad eam rem comparata sunt․ in sterculino autem distinctio Trebatii probanda est, ut, si quidem stercorandi agri causa comparatum sit, emptorem sequatur․ si vendendi, venditorem, nisi si aliud actum est: nec interest, in stabulo iaceat an acervus sit.
D.19.1.17.3 Quæ tabulæ pictæ pro tectorio includuntur itemque crustæ marmoreæ ædium sunt.
D.19.1.17.4 Reticuli circa columnas, plutei circa parietes, item cilicia vela ædium non sunt.
D.19.1.17.5 Item quod insulæ causa paratum est, si nondum perfectum est, quamvis positum in ædificio sit, non tamen videtur ædium esse.
D.19.1.17.6 Si ruta et cæsa excipiantur in venditione, ea placuit esse ruta, quæ eruta sunt, ut harena creta et similia: cæsa ea esse, ut arbores cæsas et carbones et his similia․ Gallus autem Aquilius, cuius Mela refert opinionem, recte ait frustra in lege venditionis de rutis et cæsis contineri, quia, si non specialiter venierunt, ad exhibendum de his agi potest neque enim magis de materia cæsa aut de cæmentis aut de harena cavendum est venditori quam de ceteris quæ sunt pretiosiora.
D.19.1.17.7 Labeo generaliter scribit ea, quæ perpetui usus causa in ædificiis sunt, ædificii esse, quæ vero ad præsens, non esse ædificii: ut puta fistulæ temporis quidem causa positæ non sunt ædium, verum tamen si perpetuo fuerint positæ, ædium sunt.
D.19.1.17.8 Castella plumbea, putea, opercula puteorum, epitonia fistulis adplumbata (aut quæ terra continentur, quamvis non sint adfixa) ædium esse constat.
D.19.1.17.9 Item constat sigilla, columnas quoque et personas, ex quorum rostris aqua salire solet, villæ esse.
D.19.1.17.10 Ea, quæ ex ædificio detracta sunt ut reponantur, ædificii sunt: at quæ parata sunt ut imponantur, non sunt ædificii.
D.19.1.17.11 Pali, qui vineæ causa parati sunt, antequam collocentur, fundi non sunt, sed qui exempti sunt hac mente ut collocentur, fundi sunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
