Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 19.1.13

DE ACTIONIBUS EMPTI VENDITI

inscriptio Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum

D.19.1.13pr. Iulianus libro quinto decimo inter eum, qui sciens quid aut ignorans vendidit, differentiam facit in condemnatione ex empto: ait enim, qui pecus morbosum aut tignum vitiosum vendidit, si quidem ignorans fecit, id tantum ex empto actione præstaturum, quanto minoris essem empturus, si id ita esse scissem: si vero sciens reticuit et emptorem decepit, omnia detrimenta, quæ ex ea emptione emptor traxerit, præstaturum ei: sive igitur ædes vitio tigni corruerunt, ædium æstimationem, sive pecora contagione morbosi pecoris perierunt, quod interfuit idonea venisse erit præstandum.

D.19.1.13.1 Item qui furem vendidit aut fugitivum, si quidem sciens, præstare debebit, quanti emptoris interfuit non decipi: si vero ignorans vendiderit, circa fugitivum quidem tenetur, quanti minoris empturus esset, si eum esse fugitivum scisset, circa furem non tenetur: differentiæ ratio est, quod fugitivum quidem habere non licet et quasi evictionis nomine tenetur venditor, furem autem habere possumus.

D.19.1.13.2 Quod autem diximus ‘quanti emptoris interfuit non decipi’, multa continet, et si alios secum sollicitavit, ut fugerent, vel res quasdam abstulit.

D.19.1.13.3 Quid tamen si ignoravit quidem furem esse, adseveravit autem bonæ frugi et fidum et caro vendidit? videamus, an ex empto teneatur․ et putem teneri․ atqui ignoravit: sed non debuit facile quæ ignorabat adseverare․ inter hunc igitur et qui scit præmonere debuit furem esse, hic non debuit facilis esse ad temerariam indicationem,

D.19.1.13.4 Si venditor dolo fecerit, ut rem pluris venderet, puta de artificio mentitus est aut de peculio, empti eum iudicio teneri, ut præstaret emptori, quanto pluris servum emisset, si ita peculiatus esset vel eo artificio instructus.

D.19.1.13.5 Per contrarium quoque idem Iulianus scribit, cum Terentius Victor decessisset relicto herede fratre suo et res quasdam ex hereditate et instrumenta et mancipia Bellicus quidam subtraxisset, quibus subtractis facile, quasi minimo valeret hereditas, ut sibi ea venderetur persuasit: an venditi iudicio teneri possit? et ait Iulianus competere actionem ex vendito in tantum, quanto pluris hereditas valeret, si hæ res subtractæ non fuissent.

D.19.1.13.6 Idem Iulianus dolum solere a venditore præstari etiam in huiusmodi specie ostendit: si, cum venditor sciret fundum pluribus municipiis legata debere, in tabula quidem conscripserit uni municipio deberi, verum postea legem consignaverit, si qua tributorum aut vectigalis indictionisve quid nomine aut ad viæ collationem præstare oportet, id emptorem dare facere præstareque oportere, ex empto eum teneri, quasi decepisset emptorem: quæ sententia vera est.

D.19.1.13.7 Sed cum in facto proponeretur tutores hoc idem fecisse, qui rem pupillarem vendebant, quæstionis esse ait, an tutorum dolum pupillus præstare debeat․ et si quidem ipsi tutores vendiderunt, ex empto eos teneri nequaquam dubium est: sed si pupillus auctoribus eis vendidit, in tantum tenetur, in quantum locupletior ex eo factus est, tutoribus in residuum perpetuo condemnandis, quia nec transfertur in pupillum post pubertatem hoc, quod dolo tutorum factum est.

D.19.1.13.8 Offerri pretium ab emptore debet, cum ex empto agitur, et ideo etsi pretii partem offerat, nondum est ex empto actio: venditor enim quasi pignus retinere potest eam rem quam vendidit.

D.19.1.13.9 Unde quæritur, si pars sit pretii soluta et res tradita postea evicta sit, utrum eius rei consequetur pretium integrum ex empto agens an vero quod numeravit? et puto magis id quod numeravit propter doli exceptionem.

D.19.1.13.10 Si fructibus iam maturis ager distractus sit, etiam fructus emptori cedere, nisi aliud convenit, exploratum est.

D.19.1.13.11 Si in locatis ager fuit, pensiones utique ei cedent qui locaverat: idem et in prædiis urbanis, nisi si quid nominatim convenisse proponatur.

D.19.1.13.12 Sed et si quid præterea rei venditæ nocitum est, actio emptori præstanda est, damni forte infecti vel aquæ pluviæ arcendæ vel Aquiliæ vel interdicti quod vi aut clam.

D.19.1.13.13 Item si quid ex operis servorum vel vecturis iumentorum vel navium quæsitum est, emptori præstabitur, et si quid peculio eorum accessit, non tamen si quid ex re venditoris.

D.19.1.13.14 Si Titius fundum, in quo nonaginta iugera erant, vendiderit et in lege emptionis dictum est in fundo centum esse iugera et antequam modus manifestetur, decem iugera alluvione adcreverint, placet mihi Neratii sententia existimantis, ut, si quidem sciens vendidit, ex empto actio competat adversus eum, quamvis decem iugera adcreverint, quia dolo fecit nec dolus purgatur: si vero ignorans vendidit, ex empto actionem non competere.

D.19.1.13.15 Si fundum mihi alienum vendideris et hic ex causa lucrativa meus factus sit, nihilo minus ex empto mihi adversus te actio competit.

D.19.1.13.16 In his autem, quæ cum re empta præstari solent, non solum dolum, sed et culpam præstandam arbitror: nam et Celsus libro octavo digestorum scripsit, cum convenit, ut venditor præteritam mercedem exigat et emptori præstet, non solum dolum, sed et culpam eum præstare debere.

D.19.1.13.17 Idem Celsus libro eodem scribit: fundi, quem cum Titio communem habebas, partem tuam vendidisti et antequam traderes, coactus es communi dividundo iudicium accipere․ si socio fundus sit adiudicatus, quantum ob eam rem a Titio consecutus es, id tantum emptori præstabis․ quod si tibi fundus totus adiudicatus est, totum, inquit, eum emptori trades, sed ita, ut ille solvat, quod ob eam rem Titio condemnatus es․ sed ob eam quidem partem, quam vendidisti, pro evictione cavere debes, ob alteram autem tantum de dolo malo repromittere: æquum est enim eandem esse condicionem emptoris, quæ futura esset, si cum ipso actum esset communi dividundo․ sed si certis regionibus fundum inter te et Titium iudex divisit, sine dubio partem, quæ adiudicata est, emptori tradere debes.

D.19.1.13.18 Si quid servo distracto venditor donavit ante traditionem, hoc quoque restitui debet: hereditates quoque per servum adquisitæ et legata omnia, nec distinguendum, cuius respectu ista sint relicta․ item quod ex operis servus præstitit venditori, emptori restituendum est, nisi ideo dies traditionis ex pacto prorogatus est, ut ad venditorem operæ pertinerent.

D.19.1.13.19 Ex vendito actio venditori competit ad ea consequenda, quæ ei ab emptore præstari oportet.

D.19.1.13.20 Veniunt autem in hoc iudicium infra scripta․ in primis pretium, quanti res venit․ item usuræ pretii post diem traditionis: nam cum re emptor fruatur, æquissimum est eum usuras pretii pendere.

D.19.1.13.21 Possessionem autem traditam accipere debemus et si precaria sit possessio: hoc enim solum spectare debemus, an habeat facultatem fructus percipiendi.

D.19.1.13.22 Præterea ex vendito agendo consequetur etiam sumptus, qui facti sunt in re distracta, ut puta si quid in ædificia distracta erogatum est: scribit enim Labeo et Trebatius esse ex vendito hoc nomine actionem․ idem et si in ægri servi curationem impensum est ante traditionem aut si quid in disciplinas, quas verisimile erat etiam emptorem velle impendi․ hoc amplius Labeo ait et si quid in funus mortui servi impensum sit, ex vendito consequi oportere, si modo sine culpa venditoris mortem obierit.

D.19.1.13.23 Item si convenerit, cum res veniret, ut locuples ab emptore reus detur, ex vendito agi posse, ut id fiat.

D.19.1.13.24 Si inter emptorem prædiorum et venditorem convenisset, ut, si ea prædia emptor heresve eius pluris vendidisset, eius partem dimidiam venditori præstaret et heres emptoris pluris ea prædia vendidisset, venditorem ex vendito agendo partem eius, quo pluris vendidisset, consecuturum.

D.19.1.13.25 Si procurator vendiderit et caverit emptori, quæritur, an domino vel adversus dominum actio dari debeat․ et Papinianus libro tertio responsorum putat cum domino ex empto agi posse utili actione ad exemplum institoriæ actionis, si modo rem vendendam mandavit: ergo et per contrarium dicendum est utilem ex empto actionem domino competere.

D.19.1.13.26 Ibidem Papinianus respondisse se refert, si convenerit, ut ad diem pretio non soluto venditori duplum præstaretur, in fraudem constitutionum videri adiectum, quod usuram legitimam excedit: diversamque causam commissoriæ esse ait, cum ea specie, inquit, non fænus illicitum contrahatur, sed lex contractui non improbata dicatur.

D.19.1.13.27 Si quis colludente procuratore meo ab eo emerit, an possit agere ex empto? et puto hactenus, ut aut stetur emptioni aut discedatur.

D.19.1.13.28 Sed et si quis minorem viginti quinque annis circumvenerit, et huic hactenus dabimus actionem ex empto, ut diximus in superiore casu.

D.19.1.13.29 Si quis a pupillo sine tutoris auctoritate emerit, ex uno latere constat contractus: nam qui emit, obligatus est pupillo, pupillum sibi non obligat.

D.19.1.13.30 Si venditor habitationem exceperit, ut inquilino liceat habitare, vel colono ut perfrui liceat ad certum tempus, magis esse Servius putabat ex vendito esse actionem: denique Tubero ait, si iste colonus damnum dederit, emptorem ex empto agentem cogere posse venditorem, ut ex locato cum colono experiatur, ut quidquid fuerit consecutus, emptori reddat.

D.19.1.13.31 Ædibus distractis vel legatis ea esse ædium solemus dicere, quæ quasi pars ædium vel propter ædes habentur, ut puta putealia,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑