Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 19.1.11.18

DE ACTIONIBUS EMPTI VENDITI

inscriptio Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum

D.19.1.11pr. Ex empto actione is qui emit utitur.

D.19.1.11.1 Et in primis sciendum est in hoc iudicio id demum deduci, quod præstari convenit: cum enim sit bonæ fidei iudicium, nihil magis bonæ fidei congruit quam id præstari, quod inter contrahentes actum est․ quod si nihil convenit, tunc ea præstabuntur, quæ naturaliter insunt huius iudicii potestate.

D.19.1.11.2 Et in primis ipsam rem præstare venditorem oportet, id est tradere: quæ res, si quidem dominus fuit venditor, facit et emptorem dominum, si non fuit, tantum evictionis nomine venditorem obligat, si modo pretium est numeratum aut eo nomine satisfactum․ emptor autem nummos venditoris facere cogitur.

D.19.1.11.3 Redhibitionem quoque contineri empti iudicio et Labeo et Sabinus putant et nos probamus.

D.19.1.11.4 Animalium quoque venditor cavere debet ea sana præstari, et qui iumenta vendidit solet ita promittere ‘esse bibere, ut oportet’.

D.19.1.11.5 Si quis virginem se emere putasset, cum mulier venisset, et sciens errare eum venditor passus sit, redhibitionem quidem ex hac causa non esse, verum tamen ex empto competere actionem ad resolvendam emptionem, et pretio restituto mulier reddatur.

D.19.1.11.6 Is qui vina emit arræ nomine certam summam dedit: postea convenerat, ut emptio irrita fieret․ Iulianus ex empto agi posse ait, ut arra restituatur, utilemque esse actionem ex empto etiam ad distrahendam, inquit, emptionem․ ego illud quæro: si anulus datus sit arræ nomine et secuta emptione pretioque numerato et tradita re anulus non reddatur, qua actione agendum est, utrum condicatur, quasi ob causam datus sit et causa finita sit, an vero ex empto agendum sit. et Iulianus diceret ex empto agi posse: certe etiam condici poterit, quia iam sine causa apud venditorem est anulus.

D.19.1.11.7 Venditorem, etiamsi ignorans vendiderit, fugitivum non esse præstare emptori oportere Neratius ait.

D.19.1.11.8 Idem Neratius, etiamsi alienum servum vendideris, furtis noxisque solutum præstare te debere ab omnibus receptum ait et ex empto actionem esse, ut habere licere emptori caveatur, sed et ut tradatur ei possessio.

D.19.1.11.9 Idem ait non tradentem quanti intersit condemnari: satis autem non dantem, quanti plurimum auctorem periclitari oportet.

D.19.1.11.10 Idem Neratius ait propter omnia hæc satis esse quod plurimum est præstari, id est ut sequentibus actionibus deducto eo quod præstitum est lis æstimetur.

D.19.1.11.11 Idem recte ait, si quid horum non præstetur, cum cetera facta sint, nullo deducto condemnationem faciendam.

D.19.1.11.12 Idem libro secundo responsorum ait emptorem noxali iudicio condemnatum ex empto actione id tantum consequi, quanti minimo defungi potuit: idemque putat et si ex stipulatu aget: et sive defendat noxali iudicio, sive non, quia manifestum fuit noxium servum fuisse, nihilo minus vel ex stipulatu vel ex empto agere posse.

D.19.1.11.13 Idem Neratius ait venditorem in re tradenda debere præstare emptori, ut in lite de possessione potior sit: sed Iulianus libro quinto decimo digestorum probat nec videri traditum, si superior in possessione emptor futurus non sit: erit igitur ex empto actio, nisi hoc præstetur.

D.19.1.11.14 Cassius ait eum, qui ex duplæ stipulatione litis æstimationem consecutus est, aliarum rerum nomine, de quibus in venditionibus caveri solet, nihil consequi posse․ Iulianus deficiente dupla ex empto agendum putavit.

D.19.1.11.15 denique libro decimo apud Minicium ait, si quis servum ea condicione vendiderit, ut intra triginta dies duplam promitteret, postea ne quid præstaretur, et emptor hoc fieri intra diem non desideraverit, ita demum non teneri venditorem, si ignorans alienum vendidit: tunc enim in hoc fieri, ut per ipsum et per heredem eius emptorem habere liceret: qui autem alienum sciens vendidit, dolo, inquit, non caret et ideo empti iudicio tenebitur.

D.19.1.11.16 Sententiam Iuliani verissimam esse arbitror in pignoribus quoque: nam si iure creditoris vendiderit, deinde hæc fuerint evicta, non tenetur nec ad pretium restituendum ex empto actione creditor: hoc enim multis constitutionibus effectum est․ dolum plane venditor præstabit, denique etiam repromittit de dolo: sed et si non repromiserit, sciens tamen sibi non obligatam vel non esse eius qui sibi obligavit vendiderit, tenebitur ex empto, quia dolum eum præstare debere ostendimus.

D.19.1.11.17 Si quis rem vendiderit et ei accessurum quid dixerit, omnia quidem, quæ diximus in re distracta, in hoc quoque sequenda sint, ut tamen evictionis nomine non in duplum teneatur, sed in hoc tantum obligetur, ut emptori habere liceat, et non solum per se, sed per omnes.

D.19.1.11.18 Qui autem habere licere vendidit, videamus quid debeat præstare․ et multum interesse arbitror, utrum hoc polliceatur per se venientesque a se personas non fieri, quo minus habere liceat, an vero per omnes. nam si per se, non videtur id præstare, ne alius evincat: proinde si evicta res erit, sive stipulatio interposita est, ex stipulatu non tenebitur, sive non est interposita, ex empto non tenebitur․ sed Iulianus libro quinto decimo digestorum scribit, etiamsi aperte venditor pronuntiet per se heredemque suum non fieri, quo minus habere liceat, posse defendi ex empto eum in hoc quidem non teneri, quod emptoris interest, verum tamen ut pretium reddat teneri․ ibidem ait idem esse dicendum et si aperte in venditione comprehendatur nihil evictionis nomine præstatum iri: pretium quidem deberi re evicta, utilitatem non deberi: neque enim bonæ fidei contractus hac patitur conventione, ut emptor rem amitteret et pretium venditor retineret․ nisi forte, inquit, sic quis omnes istas supra scriptas conventiones recipiet, quemadmodum recipitur, ut venditor nummos accipiat, quamvis merx ad emptorem non pertineat, veluti cum futurum iactum retis a piscatore emimus aut indaginem plagis positis a venatore, vel pantheram ab aucupe: nam etiamsi nihil capit, nihilo minus emptor pretium præstare necesse habebit: sed in supra scriptis conventionibus contra erit dicendum․ nisi forte sciens alienum vendit: tunc enim secundum supra a nobis relatam Iuliani sententiam dicendum est ex empto eum teneri, quia dolo facit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑