Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 19.1.1.3

DE ACTIONIBUS EMPTI VENDITI

inscriptio Ulpianus libro vicesimo octavo ad Sabinum

D.19.1.1pr. Si res vendita non tradatur, in id quod interest agitur, hoc est quod rem habere interest emptoris: hoc autem interdum pretium egreditur, si pluris interest, quam res valet vel empta est.

D.19.1.1.1 Venditor si, cum sciret deberi, servitutem celavit, non evadet ex empto actionem, si modo eam rem emptor ignoravit: omnia enim quæ contra bonam fidem fiunt veniunt in empti actionem․ sed scire venditorem et celare sic accipimus, non solum si non admonuit, sed et si negavit servitutem istam deberi, cum esset ab eo quæsitum. sed et si proponas eum ita dixisse: ‘nulla quidem servitus debetur, verum ne emergat inopinata servitus, non teneor’, puto eum ex empto teneri, quia servitus debebatur et scisset․ sed si id egit, ne cognosceret emptor aliquam servitutem deberi, opinor eum ex empto teneri․ et generaliter dixerim, si improbato more versatus sit in celanda servitute, debere eum teneri, non si securitati suæ prospectum voluit․ hæc ita vera sunt, si emptor ignoravit servitutes, quia non videtur esse celatus qui scit neque certiorari debuit qui non ignoravit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑