Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 18.7.7

DE SERVIS EXPORTANDIS: VEL SI ITA MANCIPIUM VENIERIT UT MANUMITTATUR VEL CONTRA

inscriptio Papinianus libro decimo quæstionum

D.18.7.7 Servus ea lege veniit, ne in Italia esset: quod si aliter factum esset, convenit citra stipulationem, ut poenam præstaret emptor. vix est, ut eo nomine vindictæ ratione venditor agere possit, acturus utiliter, si non servata lege in poenam quam alii promisit inciderit․ huic consequens erit, ut hactenus agere possit, quatenus alii præstare cogitur: quidquid enim excedit, poena, non rei persecutio est․ quod si, ne poenæ causa exportaretur, convenit, etiam affectionis ratione recte agetur․ nec videntur hæc inter se contraria esse, cum beneficio adfici hominem intersit hominis: enimvero poenæ non inrogatæ indignatio solam duritiam continet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑