Digesta Iustiniani 18.7.10
inscriptio Scævola libro septimo digestorum
D.18.7.10 Cum venderet Pamphilam et Stichum, venditioni inseruit pactum conventum, uti ne eadem mancipia Pamphila et Stichus, quos minorato pretio vendidit, alterius servitutem quam Seii paterentur post mortemque eius in libertate morarentur: quæsitum est, an hæc mancipia, de quibus inter emptorem et venditorem convenit, post mortem emptoris iure ipso liberata sint․ respondit secundum constitutionem divi Hadriani super hoc prolatam Pamphilam et Stichum, de quibus quæreretur, si manumissi non sint, liberos non esse․ Claudius : Divus Marcus ex lege dicta libertatis in vendendo quamvis non manumissos fore liberos in semenstribus constituit, licet in mortis tempus emptoris distulit venditor libertatem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
