Digesta Iustiniani 18.6.7
inscriptio Paulus libro quinto ad Sabinum
D.18.6.7pr. Id, quod post emptionem fundo accessit per alluvionem vel perit, ad emptoris commodum incommodumque pertinet: nam et si totus ager post emptionem flumine occupatus esset, periculum esset emptoris: sic igitur et commodum eius esse debet.
D.18.6.7.1 Quod venditur, in modum agri cedere debet, nisi si id actum est, ne cederet․ at quod non venit, in modum cedendum, si id ipsum actum est, ut cederet, veluti viæ publicæ, limites, luci qui fundum tangunt: cum vero neutrum dictum est, cedere non debet, et ideo nominatim caveri solet, ut luci, viæ publicæ, quæ in fundo sint, totæ in modum cedant.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
