Digesta Iustiniani 18.6.6
inscriptio Pomponius libro nono ad Sabinum
D.18.6.6 Si vina emerim exceptis acidis et mucidis et mihi expediat acida quoque accipere, Proculus ait, quamvis id emptoris causa exceptum sit, tamen acida et mucida non venisse: nam quæ invitus emptor accipere non cogeretur, iniquum esse non permitti venditori vel alii ea vendere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
