Digesta Iustiniani 18.6.18
inscriptio Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium
D.18.6.18 Illud sciendum est, cum moram emptor adhibere coepit, iam non culpam, sed dolum malum tantum præstandum a venditore․ quod si per venditorem et emptorem mora fuerit․ Labeo quidem scribit emptori potius nocere quam venditori moram adhibitam, sed videndum est, ne posterior mora damnosa ei sit․ quid enim si interpellavero venditorem et non dederit id quod emeram, deinde postea offerente illo ego non acceperim? sane hoc casu nocere mihi deberet․ sed si per emptorem mora fuisset, deinde, cum omnia in integro essent, venditor moram adhibuerit, cum posset se exsolvere, æquum est posteriorem moram venditori nocere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
