Digesta Iustiniani 18.5.7.1
inscriptio Paulus libro quinto quæstionum
D.18.5.7pr. Si id quod pure emi sub condicione rursus emam, nihil agitur posteriore emptione.
D.18.5.7.1 Si pupilli persona intervenit, qui ante sine tutoris auctoritate, deinde tutore auctore emit, quamvis venditor iam ei obligatus fuit, tamen quia pupillus non tenebatur, renovata venditio efficit, ut invicem obligati sint: quod si ante tutoris auctoritas intervenerit, deinde sine tutore auctore emit, nihil actum est posteriore emptione․ idem potest quæri, si sine tutoris auctoritate pactus fuerit, ut discedatur ab emptione: an proinde sit, atque si ab initio sine tutoris auctoritate emisset, ut scilicet ipse non teneatur, sed agente eo retentiones competant․ sed nec illud sine ratione dicetur, quoniam initio recte emptio sit contracta, vix bonæ fidei convenire eo pacto stari, quod alteri captiosum sit, et maxime, si iusto errore sit deceptus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
