Digesta Iustiniani 18.4.21
inscriptio Paulus libro sexto decimo quæstionum
D.18.4.21 Venditor ex hereditate interposita stipulatione rem hereditariam persecutus alii vendidit: quæritur, quid ex stipulatione præstare debeat: nam bis utique non committitur stipulatio, ut et rem et pretium debeat․ et quidem si, posteaquam rem vendidit heres, intercessit stipulatio, credimus pretium in stipulationem venisse: quod si antecessit stipulatio, deinde rem nactus est, tunc rem debebit․ si ergo hominem vendiderit et is decesserit, an pretium eiusdem debeat? non enim deberet Stichi promissor, si eum vendidisset, mortuo eo, si nulla mora processisset․ sed ubi hereditatem vendidi et postea rem ex ea vendidi, potest videri, ut negotium eius agam quam hereditatis․ sed hoc in re singulari non potest credi: nam si eundem hominem tibi vendidero et necdum tradito eo alii quoque vendidero pretiumque accepero, mortuo eo videamus ne nihil tibi debeam ex empto, quoniam moram in tradendo non feci (pretium enim hominis venditi non ex re, sed propter negotiationem percipitur) et sic sit, quasi alii non vendidissem: tibi enim rem debebam, non actionem․ at cum hereditas venit, tacite hoc agi videtur, ut, si quid tamquam heres feci, id præstem emptori, quasi illius negotium agam: quemadmodum fundi venditor fructus præstet bonæ fidei ratione, quamvis, si neglexisset ut alienum, nihil ei imputare possit, nisi si culpa eius argueretur․ quid si rem quam vendidi alio possidente petii et litis æstimationem accepi, utrum pretium illi debeo an rem? utique rem, non enim actiones ei, sed rem præstare debeo: et si vi deiectus vel propter furti actionem duplum abstulero, nihil hoc ad emptorem pertinebit․ nam si sine culpa desiit detinere venditor, actiones suas præstare debebit, non rem, et sic æstimationem quoque: nam et aream tradere debet exusto ædificio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
