Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 18.4.2.3

DE HEREDITATE VEL ACTIONE VENDITA

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo nono ad Sabinum

D.18.4.2pr. Venditor hereditatis satisdare de evictione non debet, cum id inter ementem et vendentem agatur, ut neque amplius neque minus iuris emptor habeat quam apud heredem futurum esset: plane de facto suo venditor satisdare cogendus est.

D.18.4.2.1 In hereditate vendita utrum ea quantitas spectatur, quæ fuit mortis tempore, an ea, quæ fuit cum aditur hereditas, an ea quæ fuit cum hereditas venumdatur, videndum erit․ et verius est hoc esse servandum quod actum est: plerumque autem hoc agi videtur, ut quod ex hereditate pervenit in id tempus quo venditio fit, id videatur venisse.

D.18.4.2.2 Illud potest quæri, si etiam impuberi sit substitutus is qui vendidit hereditatem testatoris, an etiam id, quod ex impuberis hereditate ad eum qui vendidit hereditatem pervenit, ex empto actioni locum faciat․ et magis est, ne veniat, quia alia hereditas est: licet enim unum testamentum sit, alia tamen atque alia hereditas est․ plane si hoc actum sit, dicendum erit etiam impuberis hereditatem in venditionem venire, maxime si iam delata impuberis hereditate venierit hereditas.

D.18.4.2.3 Pervenisse ad venditorem hereditatis quomodo videatur, quæritur․ et ego puto, antequam quidem corpora rerum hereditariarum nactus venditor fuerit, hactenus videri ad eum pervenisse, quatenus mandare potest earum rerum persecutionem actionesque tribuere: enimvero ubi corpora nactus est vel debita exegit, plenius ad eum videri pervenisse․ sed et si rerum venditarum ante hereditatem venditam pretia fuerit consecutus, palam est ad eum pretia rerum pervenisse. illud tenendum est cum effectu videri pervenisse, non prima ratione: idcirco quod legatorum nomine quis præstitit, non videtur ad eum pervenisse: sed et si quid æris alieni est vel cuius alterius oneris hereditarii, pervenisse merito negabitur․ sed et rerum ante venditionem donatarum pretia præstari æquitatis ratio exigit.

D.18.4.2.4 Non tantum autem quod ad venditorem hereditatis pervenit, sed et quod ad heredem eius ex hereditate pervenit, emptori restituendum est: et non solum quod iam pervenit, sed et quod quandoque pervenerit, restituendum est.

D.18.4.2.5 Sed et si quid dolo malo eorum factum est, quo minus ad eos perveniat, et hoc emptori præstandum est: fecisse autem dolo malo quo minus perveniat videtur, sive alienavit aliquid, vel etiam accepto quem liberavit, vel id egit dolo malo, ne de hereditate adquireretur vel ne possessionem adipisceretur quam posset adipisci. sed et si non dolo malo, sed lata culpa admiserit aliquid, utique tenebitur: deperdita autem et deminuta sine dolo malo venditoris non præstabuntur.

D.18.4.2.6 Illud quæsitum est, an venditor hereditatis ob debitum a filio suo qui in potestate eius esset servove ei, cuius hereditatem vendidisset, præstare debeat emptori․ et visum est, quidquid dumtaxat de peculio filii servive aut in suam rem versum inveniatur, præstare eum debere.

D.18.4.2.7 Solet quæri, an et, si quid lucri occasione hereditatis venditor senserit, emptori restituere id debeat․ et est apud Iulianum hæc quæstio tractata libro sexto digestorum et ait, quod non debitur exegerit, retinere heredem et quod non debitum solverit, non reputare: nam hoc servari, ut heres emptori non præstet quod non debitum exegerit, neque ab eo consequatur quod non debitum præstiterit․ si autem condemnatus præstiterit, hoc solum heredi sufficit esse eum condemnatum sine dolo malo suo, etiamsi maxime creditor non fuerit is cui condemnatus est heres: quæ sententia mihi placet.

D.18.4.2.8 Non solum autem hereditarias actiones, sed etiam eas obligationes quas ipse heres constituit dicendum erit præstari emptori debere: itaque et si fideiussorem acceperit ab hereditario debitore, ipsam actionem quam habet heres præstare emptori debebit: sed et si novaverit vel in iudicium deduxerit actionem, præstare debebit hanc ipsam actionem quam nactus est.

D.18.4.2.9 Sicuti lucrum omne ad emptorem hereditatis respicit, ita damnum quoque debet ad eundem respicere.

D.18.4.2.10 Denique si rem hereditariam heres vendiderit ac per hoc fuerit condemnatus, non habet contra emptorem actionem, quia non ideo condemnatur, quod heres esset, sed quod vendiderit․ sed si pretium rei distractæ emptori hereditatis dedit, videamus, an locus sit ex vendito actioni: et putem esse.

D.18.4.2.11 Sive ipse venditor dederit aliquid pro hereditate sive procurator eius sive alius quis pro eo, dum negotium eius gerit, locus erit ex vendito actioni, dummodo aliquid absit venditori hereditatis: ceterum si nihil absit venditori, consequens erit dicere non competere ei actionem.

D.18.4.2.12 Apud Iulianum scriptum est, si venditor hereditatis exceperit servum sine peculio et eius nomine cum eo fuerit actum de peculio et in rem verso, id dumtaxat eum consequi, quod præstiterit eius peculii nomine quod emptorem sequi debeat, aut quod in rem defuncti versum est: his enim casibus æs alienum emptoris solvit, ex ceteris causis suo nomine condemnetur,

D.18.4.2.13 Quid ergo si servum cum peculio exceperit venditor hereditatis conventusque de peculio præstitit? Marcellus libro sexto digestorum non repetere eum scripsit, si modo hoc actum est, ut, quod superfuisset ex peculio, hoc haberet: at si contra actum est, recte repetere eum posse ait: si vero nihil expressim inter eos convenit, sed tantummodo peculii mentio facta est, cessare ex vendito actionem constat.

D.18.4.2.14 Si venditor hereditatis ædes sibi exceperit, quarum nomine damni infecti promissum fuerat, interest, quid acti sit: nam si ita excepit, ut damni quoque infecti stipulationis onus sustineret, nihil ab emptore consequeretur: si vero id actum erit, ut emptor hoc æs alienum exsolveret, ad illum onus stipulationis pertinebit: si non apparebit quid acti sit, verisimile erit id actum, ut eius quidem damni nomine, quod ante venditionem datum fuerit, onus ad emptorem, alterius temporis ad heredem pertineat.

D.18.4.2.15 Si Titius Mævi hereditatem Seio vendiderit et a Seio heres institutus eam hereditatem Attio vendiderit, an ex priore venditione hereditatis cum Attio agi possit? et ait Iulianus: quod venditor hereditatis petere a quolibet extraneo herede potuisset, id ab hereditatis emptore consequatur: et certe si Seio alius heres exstitisset, quidquid venditor Mævianæ hereditatis nomine præstitisset, id ex vendito actione consequi ab eo potuisset: nam et si duplam hominis a Seio stipulatus fuissem et ei heres exstitissem eamque hereditatem Titio vendidissem, evicto homine rem a Titio servarem.

D.18.4.2.16 Si quid publici vectigalis nomine præstiterit venditor hereditatis, consequens erit dicere agnoscere emptorem et hoc debere: namque hereditaria onera etiam hæc sunt․ et si forte tributorum nomine aliquid dependat, idem erit dicendum.

D.18.4.2.17 Quod si funere facto heres vendidisset hereditatem, an impensam funeris ab emptore consequatur? et ait Labeo emptorem impensam funeris præstare debere, quia et ea, inquit, impensa hereditaria esset: cuius sententiam et Iavolenus putat veram et ego arbitror.

D.18.4.2.18 Cum quis debitori suo heres exstitit, confusione creditor esse desinit: sed si vendidit hereditatem, æquissimum videtur emptorem hereditatis vicem heredis optinere et idcirco teneri venditori hereditatis, sive cum moritur testator debuit (quamvis post mortem debere desiit adita a venditore hereditate) sive quid in diem debeatur sive sub condicione et postea condicio exstitisset, ita tamen, si eius debiti adversus heredem actio esse poterat, ne forte etiam ex his causis, ex quibus cum herede actio non est, cum emptore agatur.

D.18.4.2.19 Et si servitutes amisit heres institutus adita hereditate, ex vendito poterit experiri adversus emptorem, ut servitutes ei restituantur.

D.18.4.2.20 Sed et si quid venditor nondum præstiterit, sed quoquo nomine obligatus sit propter hereditatem, nihilo minus agere potest cum emptore.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑