Digesta Iustiniani 18.3.ult
inscriptio Scævola libro septimo digestorum
D.18.3.8 Mulier fundos Gaio Seio vendidit et acceptis arræ nomine certis pecuniis statuta sunt tempora solutioni reliquæ pecuniæ: quibus si non paruisset emptor, pactus est, ut arram perderet et inemptæ villæ essent․ die statuto emptor testatus est se pecuniam omnem reliquam paratum fuisse exsolvere (et sacculum cum pecunia signatorum signis obsignavit), defuisse autem venditricem, posteriore autem die nomine fisci testato conventum emptorem, ne ante mulieri pecuniam exsolveret, quam fisco satisfaceret․ quæsitum est, an fundi non sint in ea causa, ut a venditrice vindicari debeant ex conventione venditoris․ respondit secundum ea quæ proponerentur non commisisse in legem venditionis emptorem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
